- STATUARIA
- STATUARIAproprie Ars est, quae, ut Sculptura imagines in ligno prominentes, sic ipsa in lapide ac metallo facit: a qua utraque quî differat Caelatura, Chymice sive Fusoria et Plastice, exponit Vossus de 4. Artibus Popul. l. 5. §. 22. Vide et hîc suis locis. Eius comparationem cum Pictura qui instituunt, deprehendunt quidem, statuas durare magis, pluraque in saecula hominis decus propagare, sed tamen a picturis longe vinci artificiô, splendore ac pulchritudine. Licet enim in statua non tam facile, quam in pictura, erratum corrigi possit: Licet etiam in ea, ob rotunditatem trina videatur dimensio, cum in pictura sola conspiciatur superficies et colorum fucus: maiora tamen sunt, quae in statuis desideres. Nam in pictura, non item statua, apparent lumen atque umbra; item discrimen eius, quod rarum vel densum. Et quanto vividius est in pictura discernere, utrum capilli cani sint, an nigri vel rufi: oculi num caerulei, an caesii. Nec Statuarius, uti Pictor, expresserit caelum, mare, montes, silvas, flumina, prata, casas ac similia: ut omnino Pictura latius se extendat. Vide Balthas. Castilioneum Comitem de Curiali l. 1. et Voss. de Philosophia c. 16. §. 2 Vetustatem eius prosequuti sumus supra, ubi de Statuis. Inter Veteres Statuarios grande decus obtinuerunt Phidias, Praxiteles, Lysippus, Calamis, Alii. quibus Mentor et Mus. a Propertio l. 3. El. 8. Myron, ab Ovidio l. 4. de Ponto. Eleg. 1. v. 34. Polycletus et Alcamenes, a Dion. Halicarnasseo, locô mox citandô adiunguntur. Vide hîc infra.Statuarii celebres, prisci aevi.α. Alcamenes, cum Polycleto et Phidia sociatur, Dionysio Halicarn. l. de Demosth. acumine ac vi. eidem cum Phidia, quae Polycleto defuerunt, tribuit Quintilian. l. 12. c. 10. β. Antipater, memoratur Plinio l. 33. c. 12 ubi ei Calamis coniungitur. γ. Calamis, in equis effigiandis celebris fuit, vide Ovid. locô cit. Minus rigida Calone atque Egesiâ fecisse dicitur Quintil. ubi supra: qui molliora adhuc supradictis Myroni tribuit. δ. Calon atque Egesias, duriora et Tuscanicis propriora fecisse eidem dicitur. ε. Cephissodorus, Praxitelis tempore Alexandri M. celebrati filius fuit, rei et Artis haeres, Plin. l. 35. c. 5. ζ. Demetrius, tamquam nimius, et similitudinis quam pulcnritudinis amantior, reprehenditur Quintiliano loc. cit. η. Egesias Caloni iungitur, apud Eund. θ. Lysippus, ad veritatem optime accessisse dicitur, Eid. Gloria Lysippo est animosa effingere signa, Propert. l. 3. El. 8. v. 9. Eum statuae unius lineamentis inhaerentem, inopiâ exstinctum fuisse, habet Petron. Arbiter. ι. Mentor, memoratus Propertio loc. cit. v. 13. Argumenta magis sunt Mentoris addita formae. Hinc Mentoreum opus Eid. l. 1. El. 14. v. 2. κ, Myron, laudatur Plinio l. 36. c. 5. eius vacca inprimis celebris, Ovidius de Ponto l. 4. Eleg. 1. Qui paene hominum ferarumque animas are comprehendit, non invenit heredem. Petronius Arbiter. vide quoque Ovid. ubi supra. λ. Mys, memoratur Propertio l. 3. El. 8. v. 14 At Myos exiguum flectit acanthus iter: Martial. item l. 8. Epigr. 34. μ. Phidias, Diis quam hominibus efficiendis melior habitus: in ebore longe citra aemulum, vel si nihil nisi Minervam Athenis, aut Olympium in Elide Iovem fecisset, Quintil. loc. cit. Unde Propertius iterum, v. 15. Phidiacus signô se Iuppiter iactat eburnô. ν. Polycletus, Phidiae et Alcameni iungitur, apud Dionys. Halicarn. loc. cit. quibus datur, quod illi defuit. Diligentia ac decor in eo supra coeteros. Sed, ut humanae formae decorem addidit supra verum: ita non explêsse Deorum auctoritatem creditur. Quin aetatem quoque graviorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra leves genas, Quintil. l. c. Idem Canona fecit, ex quo Artifices lineamenta petebant, solusque hominum artem ipse fecisse. Artis opere iudicatur. Plin. l. 34. c. 8. De eod. Cicer. in Paradox. c. 2. auctionis tabula te stupidum detinet, aut signum aliquod Polycleti ξ. Praxitelem, propria vindicat arte lapis Propert. loc. cit. v. 16. Vide supra. Cum autem duo fuerint, inprimis celebris fuit, qui Alexandri vixit tempore, cuiusque varia opera recenset Plin. lib. cit. Filius eius Cephissodorus fuit, de quo dictum, etc. Longe plures Statuarios Tatianus adv. Gentes recenset, quem una cum Plinio videre, operae erit pretium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.